Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo XI

Pag. 112


turri: a latere veto montis versus Sychem. est alia ecclesia constructa in
honorem beati Johannis Baptiste. quia ibi corpus suum inter Eliseum
et Abdiam prophetas fuit sepultum. Hanc ecclesiam devotissime visitavi
et similiter superior ecclesiam. in quibus ecclesiis dicitur multos martires
esse sepultos. quia. ut dicitur et verum est. Samaria nunc dicitur Sebaste.
et in ista Sebaste. que erat apud regnum decem tribuum Israel. ut legitur
libro Regum. et fuerunt facte magne persecuciones a Cristianis et multi
pro Cristo passi sunt: et ibi in hanc ecclesia oravi.
De Samaria versus orientem. ad octo miliaria. est civitas Tersa.
ubi reges Israel aliquo tempore regnaverunt. ut legitur tercio libro
Regum. XVjº capitulo. et in monte alto scita.
De Samaria vero ulterius procedentes. transivimus quandam vallem
amenam. in qua sunt pascua uberrima. ubi pascebantur infinita milia
camelorum. et pervenimus ad unum casale seu villam. que nunc vocatur
Zanin. que est in principio campi grandis Galilee. ubi sciendum est.
quod est una pulcherrima planicies. longa et lata per unam bonam dietam.
que est uberrima et fertilis ad faciendum ordea. legumina. et habet terram
pinguissimam sine lapidibus: non credo in toto orbe pulcriorem et fertiliorem planiciem [esse quam] ipsam: verum est quod nullum habet arborem.
et circumcirca est ornata montibus altissimis et urberrimis: in planicie
sunt casalia plura sive plures ville. et vocatur ista planicies campus magnus
Galilee. quod habet ab uno latere montes. in quibus est illa benedicta
civitas Nazareth que est in provincia Galilee. et transit per eam torrens
Cyson. sub monte Nazareth. et discurrit usque Mare Magnum prope
Acon. sive Acry. sive Ptolomaydam. per Xij miliaria. et nascitur ipse torrens
sub monte Tabor et dividitur in duas partes: una pars vadit versus
mare Galilee. et in isto torrente est locus. ubi Barach pugnavit contra Sisarram
et devicit et fugavit eum: alia pars torrentis vadit. ut dictum est.
versus Mare Magnum prope Acry. et in isto torrente. juxta eum longe ab
Acry per Xij miliaria. est locus. ubi Helyas propheta occidit sacerdotes
Baal. ut legitur tercio libro Regum. XViijº et ultra istum torrentem super

Torna all'inizio