Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 14

Tomus II


clauseris oculos, consolari te volumus, quod
non inter molles delicias, et debiles curas defecerit
languidus, sed inter nostrorum obsequiorum
occupationes ceciderit strenuus, et
vixerit gloriosus. Quid plura? Iuste dolere
te novimus quod unicum quem habebas amiseris
filium, consolari te petimus in duorum
propagatione nepotum: et nos gratiae nostrae
zelum, quem ad patrem ab avo produximus,
tanto propagabimus libentius ad nepotes, quanto
nostrae Serenitatis affectum et patris et avi
servitia meruerunt.
Cap. VII.
Literae consolationis, missae scholaribus de morte
magistri Bernhardi.
Vagientibus adhuc in cunis artis
grammaticae. Quia materia ita se habet,
quod ab amaritudine sumit exordium,
nec dolorosa possunt sine animi turbatione
notari, non miremini si anxietate
quadam, et singultuosa narratione vobis scholaribus,
qui inhabitatis orbem a mari usque
ad mare, praecipue filiis, quos in dolore peperit
mater Grammatica: dura nimis et amara
praesentibus nunciamus. Est enim, quod
non sine doloris aculeo dicimus, Grammaticae
artis noviter extincta lucerna, desiccatus est
fons irriguus, frugifer Euphrates, magister

Torna all'inizio