Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

84


hoc esset nobis laboriosum et oporteret nos scribere magnum
librum. et ideo tantum .IIIIor. opera magnifica et
victoriosa ponemus, que in cronica communis Ianue sunt scripta.
quelibet enim civitas tenetur Deo, sibi, amicis et inimicis; nam
Deo tenetur exibere honorem, sibi procurare comunem utilitatem,
amicis exibere consolationem, inimicis secundum regulam
evangelicam dare amorem. sed homines mundi magis desiderant
de suis inimicis habere victoriam, quam eis inpendere
caritatem operosam. ideoque ponemus hic ad presens unum opus
victoriosum, quod fecit civitas Ianue in statu sue progressionis,
quod quidem fuit ad Dei honorem. aliud, quod fuit ad ipsius civitatis
magnam utilitatem. tertium, quod fuit ad amicorum et
Christianorum magnam consolationem .IIIIm., quod fuit ad magnam
civitatis victoriam et exaltationem. primo ergo ponamus
factum victoriosum, quod fuit ad magnum Dei honorem.
siquidem inimici crucis Christi, scilicet Saraceni, Ierusalem
detinebant et ubi fuit crucifixus Christus, ibi adorabatur Machometus.
terra illa, que consecrata erat sanguine Christi,
fedabatur immundis operibus filiorum dyaboli. sepulcrum, in
quo pretiosum corpus Christi iacuerat, in manibus porcorum
et canum deditum erat. quocirca Ianuenses, animati ut Christi
tantam iniuriam vindicarent et sepulcrum Christi de manibus
Saracenorum eriperent, galeas .XL. fortiter armaverunt
et Ierusalem ceperunt et Godofredum de Bugnono regem

Torna all'inizio