Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
De vita solitaria librum tam exquisito atque sublimi
stilo ut divino potius quam humano editus videatur ingenio.
Quam ob rem quasi obsoleto veteri aquarum miraculo, post e
ius discessum etatis fervore superato tanquam sacrarium
quoddam et quodam numine plenum eius hospitium visitant
incole, ostendentes locum miraculi ignaris et peregrinis. Nec
dubium quin adhuc filii, nepotes et qui nascentur ab illis
ampliori cum honore tantivatis admiratione vestigia venerentur.
SPANDEUS fons est in insula Asye Coa.
TAMARITE Cantabrie fontes sunt. Nam cum tres sint inter se
octonis distantes pedibus, in alveum unum coeunt vasto amne.
Hi quidem, esto cius vicinus fons sit sine intermissione affluentissimus,
singulis tamen diebus duodecies siccantur, et vigesies
aliquando, quod in augurium Cantabri sumunt.
TAMOS fons Arabum est haud longe a monte Eo.
TESIARUM fons est conceptus mulieribus representans.
TIMA fons est apud Colophoniam in Apollnis Clarii spelunca,
ex potu cuius miranda redduntur oracula, vita tamen bihentium
breviore.
TURIUS fons est in promontorio Ethiopie a navigantibus
expetitus.
VELINI fontes Ytalie ultra Interamnas sunt.
VIRUINUS apud Laconas fons est.
ZAME fons est in Affrica ex cuius aqua si quis biberit canoram
faciet vocem.
|
|