Petrus de Ebulo: Liber ad honorem Augusti sive De rebus Siculis carmen

Pag 137

XXVI.:


Ut videt Augustam Tancredus, gaudia vultu
Pro populo simulans, pectore tristis erat.
Ingreditur thalamum, foribus post terga reductis,
Precipitans humili frigida menbra thoro.
At genus incertum, sexus iniuria nostri,
Talia Tancredum verba dedisse ferunt:
“Eu michi, quis poterit contendere Cesaris armis?
Hactenus Augusti mitior ira fuit.
Nec me turrite celsis in montibus urbes
Nec me defendent oppida iuncta polo.
Non opus est bello, quia me fortuna reliquit,
Iam vires miserum destituere senem.
Mille meos equites ex augustalibus unus
Vincit et unius lancea mille fugat.
Unus Rombaldus regnum michi cum tribus aufert,
In Diopuldeo nomine terra tremit.
Experiar superos: si forte videbor in armis,
Nostram Dipuldus non lacerabit humum.
Absit, ut experiar Dipuldi nomen et arma,
Nec videant oculos lumina nostra suos.
Est michi congnatus, procera gigantis ymago,
Sat probus et fortis, set nimis arma timet.
Sunt michi non pauci, quos res michi fecit amicos.
Si res defuerit, denique nullus erit.
Felix argentum, set eo felicius aurum,
Nam ius a superis, a Iove numen emit.
Eu, si forte cadet salientis vena metalli,
Quis michi, quis puero causa salutis erit?
Sex sumus, inbelles: ego, nate, filius, uxor;
Infelix pelago turba relicta sumus.”


745




750




755




760




765




770


Torna all'inizio