Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 152

Liber II


ostendat necesse est. Deinde etiam facilem aut certe non difficilem; honestam praeterea et utilem, non ei qui imperat solum, sed ei quoque qui imperium sustinet et si poterit, etiam necessariam. Modum quoque rei gerendae facultatemque praebeat. Postremo, quid ex ea re emolumenti vel laudis sit uterque consecuturus, ostendat. Mandandi eadem pene quae imperandi ratio est, nisi quod qui mandat, rogare potest; qui imperat, si modo imperat, non potest. Precum tamen loco adhortationes atque incitationes succedunt, quae imperanti nunquam inutiles, saepe etiam necessariae sunt. Praeterea qui mandat, familiarius ac lenius; qui imperat, gravius ac severius agat. Prohibendi quoque ratio non sane ab imperando multum discrepat. Quibus enim rationibus imperamus, iisdem quoque prohibeamus necesse est. Sed prohibemus asperius et praemii loco poenam, ignominiamque proponimus. Plus tamen in omni re humanitas et aequitas, quam ius ullum aut severitas valet. Sed de hoc toto genere hactenus.
De suadendi et dissuadendi genere.
Cap. XXIIII.
Sequitur suadendi et dissuadendi, sive hortandi et dehortandi genus, quod in scribendo latissime patet, atque ad res plurimas est accommodatum. Nulla enim fere epistola est, quae non aliquam suasionem et dissuasionem habeat. Ea cuiusmodi

Torna all'inizio