Et ratione omnium istorum potest aliquid attribui Christo, et cuilibet homini. Si
enim aliquid attribuitur homini ratione principiorum praecedentium; sic dicimus
quantum ad causam materialem, quod homo, secundum quod est compositum
ex contrariis, est corruptibilis; quantum ad causam formalem dicimus,
quod homo, secundum quod habet animam rationalem, est ad imaginem Dei;
quantum vero ad causam efficientem dicimus quod Petrus, secundum quod
natus de tali patre, est heres eius. Quantum autem ad causam finalem dicimus,
quod homo, secundum quod est ad beatitudinem ordinatus, oportet quod sit
immortalis quantum ad animam. Si autem attribuatur alicui homini aliquid
ratione accidentium, sic dicimus, quod homo, secundum quod est
coloratus, est visibilis; si autem attribuatur sibi aliquid ratione suppositi, sic dicimus, quod
Socrates, secundum quod Socrates, est individuum: si autem ratione naturae,
sic dicimus, quod homo, secundum quod homo, est animal.
Secundum hoc ergo dicendum ad primam quaestionem, quod cum dicitur:
«Christus, secundum quod homo, est Deus», ly «homo» potest replicari ratione
naturae; et sic est falsa, quia naturae humanae non per se convenit, inquantum
talis natura, ut divinae uniatur: si autem replicatur ratione suppositi (cum suppositum
humanae naturae in Christo sit suppositum aeternum, cui per se convenit
esse Deum), erit vera.
Quia tamen hoc nomen homo non importat aliquod suppositum determinatum
humanae naturae, nisi per demonstrationem adiunctam, et solum cuidam determinato
supposito humanae naturae convenit per se esse Deum; ideo nisi aliquid
aliud addatur, vel intelligatur, simpliciter non est concedendum, quod
Christus, secundum quod homo, est Deus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod assumptio, ut supra, dist. 5, dictum est, significatur
per modum motus. Cui autem convenit per se moveri ad aliquid, non convenit
esse illud; sicut nigro convenit per se moveri ad albedinem, non tamen convenit
ei per se esse album. Similiter assumere nomen Dei, potest convenire Christo
secundum quod homo; et tamen esse Deum non convenit ei secundum quod homo.
Ad secundum dicendum, quod hoc nomen «Christus» significat personam in
duabus naturis; unde non convenit ei per gratiam quod sit Deus, sed ab aeterno;
sed quod sit simul Deus et homo, hoc est per gratiam unionis. Vel dicendum,
quod quamvis gratia unionis faciat hominem Deum, non tamen ad idem
refertur gratia unionis et esse Deum: quia esse Deum convenit huic homini
ratione personae, gratia autem fit ei ratione naturae; unde secundum quod
homo, habet gratiam unionis, si fiat reduplicatio ratione humanae naturae; non
autem secundum quod homo, est Deus, sed secundum quod talis persona.
Ad tertium dicendum, quod dimittere peccata est dupliciter: vel per auctoritatem;
et sic, cum sit solius Dei, non est Christi inquantum est homo, si fiat reduplicatio
ratione naturae: vel per ministerium; et sic convenit Christo etiam
ratione humanae naturae.
|
|