Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 49


quemadmodum sollicitus in ecclesiasticae regula disciplinae, vel quam fuerit vigilans in tuitione civitatis vestrae, non habemus
incognitum. Sed quoniam obeunte pastore sine proprio vos non decet esse, constanter omninoque grate suscepimus quod
Deusdedit diaconem vestrum ad episcopatus officium vos unanimes elegisse Deo auctore signastis. Unde quia bonorum
desideria nulla debet tarditas impedire, vota in eo vestra complere cum Dei gratia festinamus. Et quia praedictus vir nobis
non moribus sed solum specie tenus notus est, oportet, ut si quantum in hac electione non solum vestram utilitatem, sed
etiam causam Dei agi cognoscitis, tanto debeatis esse solliciti. Et subtiliter requirentes, ut nichil sit, quod ex anteacta
vita criminis per sacros possit canones obviare, aut si ad reddendam disciplinam vel exhibendum regimen idoneus reperitur,
atque cunctorum in eius sicut scribitis electione concordat assensus, gratia divinitatis suffragante cum praesentium
scriptorum auctoritate solempniter decrevimus ordinari. Illud autem quod nobis ab Agilulfo indicastis scriptum, dilectionem
vestram non moveat. Nam nos in homine, qui non a catholicis, et maxime a Longobardis eligitur, nulla praebemus
ratione consensum; nec si alicuius praesumptionis usurpatione factus fuerit, in locum vel ordinem illum sacerdotem suscepimus,
quia vicarius sancti Ambrosii indignus evidenter ostenditur, si electus a talibus ordinatur. Nec enim est, quod vos
ex hac causa deterreat, ut aliquam vobis necessitatem incutiat; quia inde possit alimenta sancto Ambrosio servientibus
clericis ministrari, nichil in hostium locis et in Sicilia et in aliis rei publicae partibus Deo protegente consistit. Ut igitur
in ordinando eo, qui a vobis electus est, nulla possit mora contingere, Pantaleonem notarium nostrum transmisimus, qui eum,
ut moris est, adnitente consensus nostri auctoritate faciat consecrari. Cui etiam possessiundis, quas Magnus quidam presbyter
commissas habuerat, de aliis ecclesiae nostrae utilitatis curam gerere, vel quid agere debeat, in praesenti mandavimus.
Vestra se ei dilectio in omnibus devota ut det et studeat exhibere.

10. Karuli primi tempore, cum idem apud Romam imperii magnifice et inenarrabili militum exercitu stipatus
frueretur, et papa resideret Adrianus, synodus inmensa multis diversarum terrarum episcopis congregatis celebrata est,
in qua cum de multis atque diversis tractassent negotiis, indiscrete erga mysterium Dei et beati doctoris et confessoris
Ambrosii sese intulerunt, parum aut nichil quantae reverentiae quantique amoris beatus Gregorius olim ecclesiae Ambrosianae
per affectum contulisset, reminiscentes; propterea quasi caecati et ementati, et absque ullo iudicio, quod
inclytum et per multa tempora firmum atque sancitum, quodammodo decolorare et obnubilare, et plus dicam, omnino
delere aggressi sunt. Edoctus itaque Karolus imperator a quampluribus episcopis, ut per totam linguam proficisceretur
Latinam, et quicquid diversum in cantu et ministerio divino inveniret a Romano, totum deleret, et ad unitatem mysterii
Romani uniret. Unde factum est, veniens imperator Mediolanum, devastata Papia quam ipse ira inextinguibili ob imperatorem
Desiderium suum haemulum oderat, quem milites Papiae contra Carlonis imperium viriliter armis et ingenio
tutaverant, omnes libros Ambrosiano titulo sigillatos, quos vel pretio vel dono vel vi habere potuit, alios comburens,
alios trans montes quasi in exilio secum detulit. Sed religiosi viri tales et tantos libros videntes, religiose tenuerunt.
At Deus qui omnia videt cunctaque cognoscit, et cordium occulta investigare et aperire praenovit animos et intentionem
cunctorum praevidens, quod ad laudem et honorem nominis sui per Spiritum sanctum sancto Ambrosio episcopo dictante
ordinatum noverat, violari aut a malis dilacerari non passus est.
11. Proficiscens autem gloriosae memoriae Eugenius transmontanus episcopus, amator et quasi pater Ambrosiani
mysterii nec non et protector, pater spiritualis Karlonis, causa concilii Romam, invenit apostolicum Adrianum, qui
primus annulos et virgas ad investiendum episcopatus Karloni donavit, iam per tres dies celebrasse concilium. Qui studiose
omnia, ut gesta erant, per ordinem inquirens, prout erat vir discretus conscilio ac sapientia providus, animo placidus,
vultu serenus, doctrina et verbis affabilis, atque ut eius dignitas exposcebat, ultra omnes benignus, quod dignum
laude esse sibi videbatur, competenter affirmabat: tandem qualiter aut quomodo super mysterium Ambrosianum sese synodus
habuisset, quasi vi ab illis extorsit. Quod ubi Eugenius audivit, plurimum expavescens condoluit, et voce lacrimabili
miserum se vocans, lacrimis velut aqua ab oculis decurrentibus inquit:
12. O miser, quid agam? mundus et eius iudex periit; orbis doctrina, cuncta huius vitae quae vanitates sunt
obfuscans, elabitur. Decus totius ecclesiae tam Latinae quam Graecae obnubilatur, bonum, iustum, sanctum eliminatur.
Columpna ecclesiae, fundamentum fidei, assertor iusticiae, verbi Dei amator deprimitur. Doctor egregius omnium artium
peritia imbutus disternitur, mysterium perit mysteriorum, de quo domnus et reverentissimus papa Gregorius aliquid sinistrum
proferre timuit, de quo quanta et quam magna quasi lucidissimos flores beatus magister et doctor Gregorius curiose
attrahens Romanoque mysterio interserens usque hodie adiunxit.
Spiritu demum animoque resumpto, iussu papae et
magna nobilium parte Romanorum cum plebis simul voluntate laudante, omnes episcopos, archiepiscopos, abbates, quoscunque
religiosos, laicos et clericos, quos concilio interfuisse cognovit, quamvis per tres dies recessissent a Roma, ad
curiam summi pontificis revocavit. Quibus congregatis beatus Eugenius episcopus de mysterio Ambrosiano voce benigna,
unde incomposite tractaverant, multum conquestus est. Quo audito, extranei clerici cognoscentes virum valde probum
iustitiaeque amatorem, partim satis mirari ac verecundari coeperunt. Quid multa? Ab apostolico et universis episcopis
et a toto clero ab universoque populo Romano conclamatum et conlaudatum est, ut librum Ambrosianum et beati Gregorii
librum ambos super beati Petri altare optime sigillatos, videlicet evidentissime apostolico sigillo signatos, viri

Torna all'inizio