templum, et adducunt scribe et Pharisei mulierem in adulterio deprehensam, ut iudicaret eam.
Iesus autem digito scribebat in terra et dixit: “Qui sine peccato est, mittat in eam lapidem”.
Quo audito exierunt omnes. Et cum non esset qui mulierem accusaret, ait mulieri:
“Vade et noli amplius peccare”. Cum nunciassent Phylippus et Andreas Iesu, quod quidam
gentiles volebant videre eum, ait: “Venit hora, ut clarificetur filius hominis. Pater, clarifica nomen
tuum”. Et vox insonuit: “Clarificavi et clarificabo”; et addidit de passione sua. Vespera
facta rediit in Bethaniam, et iterum cum mane terciae diei rediret in Iherusalem, viderunt
ficum aridam. Et ait Petrus: “Ecce ficus aruit”. Respondit Iesus: “Si habueritis fidem, quicquid
volueritis, fiet vobis”. Cui discipuli: “Auge fidem nobis”. Respondit Iesus, ut orantes
crederent et dimitterent, et ut cum instantia orarent, proposuit eis parabolam de
iudice et vidua. Cum venisset in templum, interrogaverunt eum seniores, in qua potestate
hec faceret, et ipse interrogavit eos de baptismo Iohannis. Et proposuit eis parabolam
duorum filiorum, quorum alter dixit se non iturum ad vineam, et tamen ivit, alter dixit se
iturum, et non ivit. Et aliam parabolam de patrefamilias, qui plantavit vineam et locavit agricolis,
qui servos et filium occiderunt. Ubi dixit de lapide reprobato, qui factus est in caput anguli;
et aliam parabolam de rege, qui fecit nuptias filio suo, et de invitatis, quorum alii se excusarunt,
alii servos occiderunt, alii intrare compelluntur. Ubi dixit ei qui non habebat
vestem nuptialem: “Quomodo huc intrasti?” et proici iussit in tenebras exteriores. Tunc
Pharisei volentes eum capere in sermone interrogaverunt, si licet censum dari Cesari annon.
Qui respondit: “Reddite ergo que sunt Cesaris Cesari et que sunt Dei Deo”. Saducei vero interrogaverunt
de septemvira, cuius esset in iudicio; qui respondit, quod tunc neque nubent
neque nubentur. Et unus de scribis interrogavit, quod esset mandatum magnum in lege. Qui
respondit: “Primum mandatum est super omnia diligere Deum, secundum diligere proximum”.
Interroganti, quis esset proximus, proposuit parabolam de vulnerato, qui incidit in latrones.
Tunc miserunt principes ministros, ut apprehenderent eum; quibus ait: “Queritis me et non invenietis”
et multa alia. Qui reversi dixerunt: “Numquam sic locutus est homo”. Et interrogavit
Dominus Phariseos de Christo, cuius filius esset; ad turbas autem dixit: “Super cathedram
Moysi s[ederunt] scribe et P[harisei]”; “que d[icunt] f[acite], q[ue] f[aciunt] f[acere] nol[ite]”, et
docens que sunt cavenda in Phariseis, addidit: “Ve vobis, Pharisei, ypocrite” etc., et ostendens
ultionem subdidit: “Veniet super vos omnis sanguis iustus”; et convertens sermonem ad Ierusalem
dixit: “Iherusalem, Iherusalem, que occidis pro[phetas] et l[apidas] e[os] qui a[d] te m[issi] s[unt].
Quociens volui con[gregare]” etc. Post hec abiit et abscondit se. Et cum egrederetur de templo,
ostenderunt ei discipuli structuras templi. Et cum sederet in monte Oliveti, dixit eis signa eversionis
urbis et templi. Et monuit eos fugere et ab arbore fici discere parabolam et
attentos esse, quia dies illa veniet repentina, de qua nemo scit, et vigilare, proponens
similitudinem de homine peregre profecto, [qui] precepit ianitori, ut vigilaret, et
parabolam de X virginibus et aliam de quinque talentis et aliam de rege, qui dedit servis suis
X mnas. Et conclusit de separatione bonorum et malorum, in qua conmemorabit iudex
opera misericordie, iudicans dicet: “Venite benedicti patris, et ite maledicti”. Et indixit eis
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|