Petrus Damiani: Epistulae

Pag 271


in quo signatus fuerat, abicit, et in illius vice spiritum in se libidinis
introducit? Et cum idem nobis dicat apostolus: Nolite contristare Spiritum
offerre, nisi ardore libidinis inflammatos sacrosanctis altaribus
propinquare.
Et cum scriptura dicat: Spiritum nolite extinguere , isti quantum in se,
Spiritum sanctum, qui in eis ardere debebat, extingunt et alienum ignem
offerunt, dum ad altare Domini flamma libidinis estuantes accedunt. Sed
repente super eos ignis divini furoris accenditur, quo terribiliter exuruntur,
scriptura testante quae dicit: Et nunc ignis adversarios consumit . Et
certe legitimum est, ut qui sordentes sacris altaribus adpropinquant, gladio
divinae ultionis intereant, dicente ad Moysen Domino: Docebitis filios
Israel, ut caveant inmunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum
polluerint tabernaculum meum, quod est inter eos . Propudor, maior a
filiis Levi servabatur reverentia synagogae, quam nunc a ministris Christi
deferatur aecclesiae. Illi siquidem sub districti ieiunii se castigabant tabernaculum
ingrediendo censura, isti vero ne castitatis quidem acquiescunt
servare mundiciam. Dixit enim Dominus ad Aaron: Vinum et omne quod
inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intrabitis tabernaculum

Torna all'inizio