Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 313


quomodo obliquata essent. decet igitur aliorum
directorem memorem esse praeteritorum. Secundo
decet ipsum esse providum futurorum. Nam sicut
aliorum director debet cogitare praeterita, ut sciat quomodo
per tempora praeterita obliquati fuerint qui ab eo
sunt dirigendi: sic debet providere futura, ut adhibeat
medicamenta ad ea, per quae in posterum facilius obliquari
possint. Tertio decet ipsum esse cautum, quia ut
in primo libro tetigimus, sicut in cognoscendo et speculando
est adhibenda cautela, ne falsa admisceantur veris:
sic in agendis convenit hominem esse cautum, ne
mala admisceantur bonis. quaedam enim secundum se
mala superficietenus considerata, apparent bona: sicut
quaedam falsa apparent vera. quare sicut doctor est in speculabilibus,
sic decet esse diligentem et cautum, ut proponat
suis auditoribus vera sine admixtione falsorum.
Sic qui vult iuvenes dirigere debet esse, cautus proponens
eis bona sine admixtione malorum. Quarto huiusmodi
doctor debet esse circumspectus, vel expertus.
Nam experti, est particularia cognoscere: sic et huiusmodi
doctor debet cognoscere particulares conditiones
illorum iuvenum, quos debet dirigere. Nam secundum
quod iuvenes habent alias, et alias conditiones, et sunt
proni ad alia et ad alia: sic sunt aliter et aliter instruendi.
talis ergo debet esse doctor iuvenum, ut eos per debitos
sermones, et per debitas monitiones inducat ad bonum.
Verum quia ad bonum quis inducitur non solum monitionibus
vel correctionibus, sed etiam operibus et exemplis;
requiritur quod huiusmodi doctor sit in vita bonus
et honestus. Nam quia aetas iuvenilis valde est prona ad
intemperantiam et lasciviam; quantumcunque puerorum
doctor eis verba bona proponeret, si tamen opere contraria
faceret, iuvenes illi exemplo inducti de facili ad illicita
declinarent. Patet igitur talem quaerendum esse doctorem,
qui quantum ad scientiam speculabilium sit inventivus

Torna all'inizio