Salimbene de Adam: Cronica

Pag 332


auxilio et audatia eram fretus. Nam summus pontifex misit pro
me, et congregatis cardinalibus in consistorio steti in medio eorum,
et dixit michi: 'Audivimus de te quod magnus clericus sis et
bonus homo et spiritualis. Sed et hoc audivimus, quia successor
sis abbatis Ioachim in prophetiis et magnus Ioachita. Nunc ergo
omnes nos in conspectu tuo assumus audire omnia quecumque tibi
precepta sunt a Domino
, Act. X. Quapropter, si quis est tibi sermo
exortationis
, propone et edissere nobis, quia permittitur tibi loqui pro
temet ipso
, Act. XXVI. Nam de secta hac notum est nobis quia
ubique ei contradicitur
, Act. ultimo'. Tunc respondi et dixi:
'Non sum propheta nec filius prophete, sed credo prophetis. Si
autem vultis quod loquar in conspectu vestro, promittite michi
quod patienter expectabitis me loquentem usque ad finem verborum
meorum, et vivit Dominus, quia, quodcumque dixerit michi
Dominus, hoc loquar
, nec faciam sermonem excogitatum et ordinatum,
nec loquar vobis placentia nec videbo vobis errores, sed
tangam montes, et fumigabunt. Nam Deus dissipavit ossa eorum
qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos
.
Ideo Paulus apostolus dicit se in hoc culpabilem non fuisse, Gala.
I: Si adhuc, inquit, hominibus placerem, Christi servus non essem.
Ieremias quoque, plangendo ruinam civitatis Ierusalem, imputat
urbis excidium prophetarum adulationibus et silentio tacite
veritatis, dicens, Tren. II: Prophete tui viderunt tibi falsa et stulta,
nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad penitentiam provocarent.
Viderunt autem tibi assumptiones falsas et eiectiones
. Sed cui loquar,
et quem contestabor ut audiat?
Iere. VI: Ecce incircumcise
aures eorum, et audire non possunt. Ecce verbum Domini factum
est eis in opprobrium, et non suscipient illud. Idcirco furore Domini
plenus sum
'. Tunc dixit papa: 'Loquere terre, et respondebit tibi,
et noli subtrahere verbum ex his que Dominus in ore tuo posuerit,
quia patienter audiemus te usque ad finem loquentem'. Tunc
ceperunt dicere cardinales despective loquendo: 'Cuiusmodi rumores
habet homo iste?'. Tunc, assumpta parabola et principio
ex themate sive ex verbo quod de rumoribus dederant michi, prosecutus
sum verba que Dominus michi dedit. Nam ipse est qui

Torna all'inizio