: Chronicon Novaliciense

Pag 110

II


ipsius monasterii, quod dicitur Mollis, de quo eiecerat
equos regis Desiderii, quo ibi invenerat pascentes hac vastantes
erbam. Qui cum multos ex illis debellans vicisset ac reverteretur,
invenit iusta viam columnam marmoream, in qua percussit
bis ex pugione, quasi leto animo ex victoria, qui maxima ex ea
incidens parte deiecit in terram. Unde usque in hodiernum ibi
dicitur diem: percussio vel ferita Vualtari.
XII. Obiit interea vir magnanimus atque inclitus comes et
aleta Vualtharius senex et plenus dierum, quem asserunt nostri
multos vixise annos, quorum numerum collectum non repperi,
sed in actis vitę suę cognoscitur quibus extiterit temporibus.
Hic, sicut legitur in hoc fuisse evo, prudentię corporis ac decore
vultui strenuissime adornatus, ita in predicto monasterio post
militię conversionem, amoris obedientię et regularis discipline
oppido fervidissimus fuisse cognoscitur. Inter alia etiam que ipse
in eodem gessit monasterio, fecit siquidem, dum vixit, in
summitate cuiusdam rupis sepulcrum in eadem petra laboriosissime
excisum, qui post sue carnis obitum in eodem, cum quodam
nepote suo nominę Rataldo, cognoscitur fuisse sepultus.
Hic filius fuit filii Vualtharii, nomine Ratherii, quem peperit ei
Hildegund, prenominata puella. Horum ergo virorum ossibus
post multos annos defunctionis sue sepissime visitans, pre manibus
habui. Nam huius Rathaldi capitis quedam nobilis matrona,

Torna all'inizio