Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 20


hostium cepit, tria milia occidit. neque ulla victoria Romanis
gratior fuit, quod invicti terra iam etiam mari plurimum
possent.
C. Aquilio Floro, L. Scipione consulibus Scipio Corsicam
et Sardiniam vastavit, multa milia inde captivorum adduxit,
triumphum egit.
L. Mallio Vulsone, M. Atilio Regulo consulibus bellum in
Africam translatum est. contra HHamilcarem Carthaginiensium
ducem in mari pugnatum, victusque est. nam perditis sexaginta
quattruor navibus retro se recepit. Romani viginta duas
amiserunt. sed cum in Africam transissent, primam Clipeam
Africae civitatem in deditionem acceperunt. consules usque ad
Carthaginem processerunt, multisque vastatis Manlius victor Romam
rediit et viginti septem milia captivorum reduxit, Atilius
Regulus in Africa remansit. is contra Afros aciem instruxit.
contra tres Carthaginiensium duces dimicans victor fuit, xviii
milia hostium cecidit, quinque milia cum xviii elephantis cepit,
septuaginta quattuor civitates in fidem accepit.
|| inter haec apud
fluvium Bagrada Regulus serpentem mirae magnitudinis occidit,
cuius corium centum viginti pedum longitudinem habuit Romamque
delatum aliquandiu cunctis miraculo fuit. || tum victi Carthaginienses pacem a Romanis petiverunt. quam cum Regulus
nollet nisi durissimis conditionibus dare, Afri auxilium a Lacedaemoniis
petiverunt. et duce Xantippo, qui a Lacedaemoniis
missus fuerat, Romanorum dux Regulus victus est ultima
pernicie. nam duo tantum ex omni Romano exercitu refugerunt,
quigenti cum imperatore Regulo capti sunt, trigenti milia
occisa, Regulus ipse in catenas coniectus.
|| hac tempestate Ptolomeus
Philadelfus Iudeos, qui in Aegypto erant, liberos
esse permisit et vasa Eleazaro pontifici Hierosolymorum votiva
transmittens divinas scripturas in Graecam vocem ex Hebraea
lingua per septuaginata interpretes transferre curavit, quas in
Alexandrina bibliotheca habuit, quam sibi ex omni genere
litteraturae comparaverat. ||
M. Aemilio Paulo, Ser. Fulvio Nobiliore consulibus ambo
Romani consules ad Africam profecti sunt cum trecentarum navium
classe. primum Afros navali certamine superant. Aemilius

Torna all'inizio