cervos, levitate aves, robore thauros; quia nos 				  c.74v.a  
odoratu canes vincunt quod acie luminis non vincunt 
aquile spacio etatis cervi, pisces natandi facilitate. 
Queruntur eciam quod non sit hominibus bona 
valitudo data, quod non habeant scienciam futurorum 
infraque Deum sint. Sed quisquis es, iniquus 
extimator humane sortis, cogita quanta nobis dederit 
parens Deus, quantoque valenciora animalia sub iugum 
mittimus, quodque nichil sit mortale quod no- 
bis non subiaceat: tot virtutes accipimus, tot artes, 
animum denique Deo similem. Circum eas licet 
cuncta et, cum / nichil inveneris quod te esse malles 
referas Deo grates, quod in hoc pulcherrimo domicilio 
terrenis omnibus te patefecit. Require in eodem 
li. c. XXX, et in li. Vir.  C. IIII, XLV, et in li.  de Deo 
c. ….(sic), et in li. Ci.  C. II, et in li. de Anima c.XXIX.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
 
  |