ego non uror?». Nam peccata proximorum frixorium sunt  
iustorum. Hoc est irriguum quod Caleph Axe filie sue dedit  
in dotem. 
XVIIII 
 De hostibus hominis.  
(1) «Militia ergo est vita hominis super terram». An nonne  
vere militia est, cum multiplices hostes semper undique insidientur  
ut capiant, persequantur ut perimant, demon et  
homo, mundus et caro? Demon cum vitiis, homo cum  
bestiis, mundus cum elementis, caro cum sensibus. «Caro  
namque concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus  
carnem». Verum «non est nobis colluctatio adversus  
carnem et sanguinem, sed adversus spiritualia nequitie in  
celestibus, adversus rectores tenebrarum harum». «Adversarius  
enim noster dyabolus tanquam leo rugiens circuit  
querens quem devoret». 
(2) Accenduntur ignea tela nequissimi. Mors ingreditur per  
fenestras. Oculus animam depredatur. Pugnat orbis terrarum  
contra insensatos. Gens contra gentem, et regnum adversus  
regnum et terremotus magni per loca, pestilentie et  
fames, terroresque de celo et tempestates. Terra producit  
spinas et tribulos, aqua procellas et fluctus, aer tempestates 
  |  
  |