Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 632


per notarium conscribatur, quia — licet stetur relacioni nuncii
qui citaverit — non tamen statur vel creditur ei quod citacio
sibi mandata fuerit facienda, nisi quatenus constiterit
per scripturam. et sic de conscribendo precepto faciendo
nuncio primitus est videndum.
B . Qualiter scribi debeat preceptum citacionis per
nuncium faciende.
Scribat igitur ita notarius.
Die tali reverendus pater dominus . . dei gracia
cantuariensis archyepiscopus tocius Anglie primas mandavit
Iohanni de Cantuaria, nuncio suo iurato, quod ad
domum in qua habitat vel habitare consuevit R de tali
loco accedat, et eundem ex parte sua citare procuret,
ut die tali, si feriata non fuerit, alioquin proxima die iuridica
tunc sequenti, per se vel procuratorem ydoneum conpareat
coram eo, P de tali loco super tali re de iusticia
responsurus, alioquin etc. ut supra.
Vel sic: reverendus pater etc. mandavit Iohanni de
Cantuaria, suo iurato nuncio, ut R de tali loco, si eum personaliter
invenire potuerit, alioquin in domo in qua habitat
vel habitare consuevit, citare procuret, ut die tali
etc. ut supra.
C . Relacio nuncii.
Iohannes de Cantuaria, nuncius suprascriptus, retulit
mihi notario infrascripto, se citasse R predictum personaliter
inventum ex parte domini archyepiscopi supradicti
iuxta formam mandati superius sibi facti.
Vel sic: retulit mihi notario infrascripto, se ivisse ad
domum in qua habitat vel habitare consuevit R de tali
loco, et dixisse ipsius R familie et vicinis, quod ipsum
R citabat ex parte domini archyepiscopi supradicti, ut
conpareret coram eo secundum formam mandati superius
sibi facti.

Torna all'inizio