de causis alicuius scientie comuniter, etiam ipsi hiidem qui illam
distinctionem defendunt, pro eodem accipiunt causam materialem
et subiectum. Unde mirum est quomodo non advertunt se
negare quod approbant et approbare quod impugnant.
Item rationem quam dedimus ex parte nominis, non ad intentionem
inpugnant, quia etiam nos diximus quod liber non
semper denominatur a subiecto, sicut pates in libro Sententiarum
etc.
Item quod dicunt: si ille plures conditiones formaliter accepte
accipiuntur ut una, quod non sequitur in quantum Deus
absolute, immo - ut dicunt - est fallacia consequentis, falsum
est. Immo, sicut ostendebatur, est necessitas consequentie. Cum
enim esse glorificatorem sit unus articulus fidei contra alios distinctus
in Simbolo , non potest accipi formale obiectum omnium
articulorum nisi secundum illud quod est comune obiectum
omnibus articulis. Secundum hoc autem, comune est fides.
Huius autem obiectum est veritas prima, secundum Dyonisium
c. 7 De divinis nominibus , qui dicit quod fides est circa simplicia
et semper eodem modo se habentem veritatem. Veritas autem
prima Deus est. Nec hoc quod dicitur Deus in quantum
veritas prima facit specialem rationem in Deo ut est subiectum
in scientia, sed est conditio sequens omne subiectum in quantum
subiectum est. Quia de omni subiecto oportet precognoscere
quid est quod dicitur per nomen. Obiectum autem intellectus
est verum. Primum autem esse con(veni)t soli Deo in quantum
Deus est.
Sed quod dicunt quod glorificator, secundum quod ponitur
|
|