Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 115


adstantem vidisse forma augustiore, canitie venerabilem
illumque evaginato gladio sibi terribiliter mortem minitantem,
nisi cuncta, quae ille expetebat, explesset. igitur Attila tali
modo a sua sevitia repressus relicta Italia Pannonias repetit.
ad quem Honoria Valentiniani principis germana, dum a fratre
ob decus pudicitiae districte servaretur, suum eunuchum dirigit,
quatenus eam sibi a fratre in matrimonium extorqueret. accepto
itaque hoc Attila nuntio, quia iam Italiae fines excesserat
nec statim fatigato exercitu regredi poterat, mandat Valentiniano
imperatori minitans peiora se proxime inlaturum Italiae,
nisi mox ei suam germanam cum parte regni debita transmisisset.
qui reversus ad proprias sedes supra plures, quas
habebat, uxores puellam valde decoram Ildicco nomine sibi in
matrimonium iunxit; ob cuius nuptias profusa convivia exercens
dum tantum vini quantum numquam antea insemel bibisset,
cum supinus quiesceret, eruptione sanguinis, qui ei de
naribus solitus erat effluere, suffocatus extinctus est. eadem
denique apud Constantinopolim nocte Marciano imperatori in
somnis Dominus apparens arcum Attilae fractum ostendit, quo
scilicet armorum genere gens illa fidere in bello maxime solet.
Dum haec geruntur, apud Brittaniam Pelagianae haereseos
adsertores Brittanorum temptatant subvertere fidem; qui a Gallorum
episcopis auxilium petentes ad rectae fidei defensionem

sanctissimum virum Germanum multisque iam virtutibus clarum
Altiodorensis ecclesiae episcopum accipiunt et Lupum Trecasenum
praesulem aeque apostolicae gratiae virum, qui non minus signorum
miraculis quam doctrinae verbis
omnes ad sanae fidei
confessionem reduxere.
ecce autem adhuc ibidem sanctis episcopis
consistentibus valida Saxonum Pictorumque manus Brittaniam
advehitur.
nihilo minus Brittones mox arma corripientes
hostibus obviam pergunt, cum quibus beatissimus
Germanus sponte se offerens una pergit ad proelium, cumque
ipse dux belli ante consertam aciem constitisset iamque hostes
conglobati propius adventarent, non tubae clangoribus, non
gladiis fidens, imperat solummodo sanctus antistes, ut, cum
ipse prior inclamasset, omnes voce consona eundem responderent

Torna all'inizio