Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

55


dicit Ugutio in libro Derivationum. ait enim quod dicitur
Ianua non [tantum] quia ibi Iani ydoli cultus, sed etiam quia
est in Lonbardiam introitus. notandum autem quod ianua
in qualibet domo est ad decorem et est ad utilitatem, quia sine ianua
nichil in domum posset inferri nec efferri. est etiam
ad sanitatem, quia si in aliqua domo non esset ianua nec fenestre
per quas aer subintrare posset, domus scaturiens feteret. eodem
modo civitas Ianue est decor et decus non tantum Lonbardie,
sed etiam totius Ytalie. est etiam eis ad utilitatem maximam,
quia de partibus ultramarinis cives eius merces deportant, quas aliis
civitatibus communicant. est etiam habitatoribus suis ad sanitatem
magnam. in pluribus alijs civitatibus sunt paludes
fetentes, scaturientes fumositates aerem corrumpentes; flant
in estate chori et venti calore pestifero poros aperientes
et humana corpora corrumpentes. in civitate autem nostra
non sunt loca paludosa, sed viridaria amena; non sunt fumositates,
sed aeris puritates. et quamvis ibi flare consueverunt
venti australes in estate, tamen non transeunt per loca sulphurea
nec paludosa nec torrida, sed per mare. et ideo illi venti
ex mari purificationem accipiunt et frigiditatem inducunt,
ita quod aliquo calore noxio non vitiant, sed aliqua grata
frigiditate delectant.

Torna all'inizio