Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 27


SUMMARIUM CAPITUM QUAE SECUNDO LIBRO CONTINENTUR.
CAPUT PRIMUM. Comes Rogerius primum Siciliam intrat.
CAPUT SECUNDUM. Dux Robertus Regium et totam Calabriam procurandam delegat; ipse
in Apuliam vadit.
CAPUT TERTIUM. Betumen, admiraldus Siciliae, a suis expulsus, apud Regium ad comitem venit.
CAPUT QUARTUM. Consilio Betumenis comes Rogerius in Siciliam iterum vadit.
CAPUT QUINTUM. Comes Rogerius cum Messanensibus proeliatur.
CAPUT SEXTUM. Mare turbatum sedari comes Rogerius voto obtinet.
CAPUT SEPTIMUM. Quod praeda, super paganos accepta, Deo in sacrificium ingrata non sit.
CAPUT OCTAVUM. Panormitani, ut nostris transire volentibus prohibeant, Farum navigio veniunt.
CAPUT NONUM. Nostri, transitum sibi turbari videntes, adjutorem implorant.
CAPUT DECIMUM. Comes, nescientibus hostibus, de nocte transiens, Messanam accepit.
CAPUT DECIMUM PRIMUM. Sarracenus quidam sororem fugiendo deficientem interfecit.
CAPUT DECIMUM SECUNDUM. Panormitani, se elusos cognoscentes, recedunt, et dux liber
transit.
CAPUT DECIMUM TERTIUM. Dux et comes, Messanam pro libito suo ordinantes, Ramectam
obsessum vadunt.
CAPUT DECIMUM QUARTUM. Christiani de valle Deminae comiti et duci munera offerunt.
CAPUT DECIMUM QUINTUM. Dux et comes Certurbium oppugnant.
CAPUT DECIMUM SEXTUM. Nostri a planicie Paternionis super fluvium Guedetam castrametati
sunt.
CAPUT DECIMUM SEPTIMUM. A nostris cum Sarracenis bellum conficitur.
CAPUT DECIMUM OCTAVUM. Propter vicinam hiemem expeditio solvitur, et Christiani Traynam dedunt.
CAPUT DECIMUM NONUM. Comes Rogerius uxorem ducit.
CAPUT VICESIMUM. Comes, nuptiis celebratis, in Siciliam vadit.
CAPUT VICESIMUM PRIMUM. Comes a duce irato animo recedit.
CAPUT VICESIMUM SECUNDUM. Betumen in Sicilia occiditur.
CAPUT VICESIMUM TERTIUM. Dux fratrem comitem apud Miletum obsessum vadit.

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio