Anselmus Cantuariensis: Proslogion

98


Eia nunc ergo tu, domine deus meus, doce cor meum ubi et quomodo
te quaerat, ubi et quomodo te inveniat. Domine, si hic non es, ubi te
quaeram absentem? Si autem ubique es, cur non video praesentem? Sed
certe habitas " lucem inaccessibilem ". Et ubi est lux inaccessibilis? Aut
quomodo accedam ad lucem inaccessibilem? Aut quis me ducet et inducet
in illam, ut videam te in illa? Deinde quibus signis, qua facie te quaeram?
Numquam te vidi, domine deus meus, non novi faciem tuam. Quid faciet,
altissime domine, quid faciet iste tuus longinquus exsul? Quid faciet servus
tuus anxius amore tui et longe proiectus " a facie tua "? Anhelat videre
te, et nimis abest illi facies tua. Accedere ad te desiderat, et inaccessibilis
est habitatio tua. Invenire te cupit, et nescit locum tuum. Quaerere te
affectat, et ignorat vultum tuum. Domine, deus meus es, et dominus
meus es, et numquam te vidi. Tu me fecisti et refecisti, et omnia mea
bona tu mihi contulisti, et nondum novi te. Denique ad te videndum
factus sum, et nondum feci propter quod factus sum.
O misera sors hominis, cum hoc perdidit ad quod factus est. O durus
et dirus casus ille! Heu, quid perdidit et quid invenit, quid abscessit et
quid remansit! Perdidit beatitudinem ad quam factus est, et invenit
miseriam propter quam factus non est. Abscessit sine quo nihil felix est,
et remansit quod per se nonnisi miserum est. " Manducabat " tunc " homo
panem angelorum " quem nunc esurit, manducat nunc " panem dolorum ",
quem tunc nesciebat. Heu publicus luctus hominum, universalis planctus
filiorum Adae! Ille ructabat saturitate, nos suspiramus esurie. Ille abundabat,
nos mendicamus. Ille feliciter tenebat et misere deseruit, nos infeliciter
egemus et miserabiliter desideramus, et heu, vacui remanemus. Cur

Torna all'inizio