Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 144


ac lantegravo propter iram et indignationem imperatorem
non sequentibus. Cum prope prelium venisset imperator,
precepit duci de Rotemburgo, ut a monte parte vie per
campum cum suis curreret ac hostes a latere invaderet; et
quibusdam aliis principibus precepit, ut ab alio latere per
campos cum vexillis currerent, hostes aggressuri; ipse vero
per viam, in qua bellum fiebat fortissimum, prope locum
ubi dicitur ad cassinam Guazine de Alliate, cum suis hostes
invadere disposuit. Quibus omnibus sic secutis, ut statuerat,
Mediolanenses ex traverso ab utroque latere videntes properare
Teutonicos et se non posse ipsis resistere cognoscentes, quia
maxima pars militum ac peditum Mediolani detinebatur intra
portas a consulibus et ab aliis sapientibus civitatis, quod exire
non dimittebantur, versus civitatem fugiunt. Imperator autem
cum aliis ipsos acriter insequitur usque ad pontem fossati et
ex eis octuaginta milites et ducentos sexaginta sex pedites
cepit; quos omnes postea in carcerem Laude detruxit.

1



5




10




15

Torna all'inizio