pectoris constantia predicare, ut iam nullus ambigeret quia vir  
sanctus martirium flagitaret. Illi vero timentes ne, sicut post martirium  
beati Adelberti coruscantibus miraculorum signis Sclavonicę 
gentis plerique conversi sunt, ipsis quoque similiter  
eveniret, longo tempore a beato viro manus artifitiosa malitia  
reprimunt, et cupidissimo mori, nolentes eum occidere,  
crudeliter parcunt. Cumque ad regem Russorum vir venerabilis  
pervenisset et constanti animo predicationi vehementer  
insisteret, videns eum rex squalidis vestimentis indutum, nudis  
pedibus incedentem, opinatus est quia vir sanctus talia non religionis  
causa proferret, sed idcirco potius ut pecunias congregaret.  
Promisit ergo sibi quia, si ab huiusmodi vanitate recederet,  
ipse paupertatem eius largissima divitiarum liberalitate ditaret.  
Bonifatius itaque mox ad hospitium sine mora  
revertitur, pretiosissimis pontificalibus hornamentis decenter induitur  
et sic ad regis palatium denuo presentatur. Rex autem  
videns eum tam decoris vestibus adhornatum, ait: «Nunc scimus 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |