Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 180


vel aliquod malum agere vel excogitare semper differebant
— nec aliquis Lombardus fuit, quod ego unquam vidissem
vel ab aliquo audissem, qui aliquam vindictam inde sumeret —,
quoniam semper imperatoris adventum quotidie expectabant,
dicentes insimul: "Non credimus hoc malum et dedecus, quod
missi imperatoris nobis inferunt, ipsos ex voluntate imperatoris
facere. Sed bene credimus, quod, cum imperator venerit,
sibi hoc displicebit et omnia mala, que nobis ingerunt, penitus
removere faciet. Nec unquam sit aliquis interim, qui ante
imperatoris adventum aliquod malum alteri ingerat, sed
totum pro imperatoris amore, donec venerit, in pace sustineamus.
 
Interea dum hec in Longobardia sic a procuratoribus imperatoris
agitarentur et hoc malum quasi pro gravissimo morbo
fere super omnes Lumbardos iam adoleverat, tandem imperator
cum sua nobili coniuge in millesimo centesimo sexagesimo
sexto anno in mense Novembri de indictione quintadecima
in Longobardia cum magno exercitu reversus, ipso exercitu
in … relicto, Laude cum sua coniuge multisque etiam suis
principibus tam Teutonicorum quam Longobardorum venit.
Ibique maximum colloquium Longobardorum Alamanorumque

1



5




10




15




20
Torna all'inizio