Denique in Marci successoris beati Silvestri actis legitur, quod 
eius suggestione optulit idem ipse Constantinus Augustus basilicę 
quam ipse papa fecerat via Ardeatina fundum Rosarum. alię 
vero basilicse in Urbe optulit idem Constantinus fundum Antonianum 
via Claudia, fundum Vaccanas via Appia, fundum Orream 
via Ardeatina. 
Hic anirmadvertat prudentissimus censor, si prius Constantinus 
omnem Italiam beato Silvestro concessit, quid hoc extitit quod, 
illius successore Marco suggerente, pręfatos fundos in supradictis 
ecclesiis contulit ? sed et dominium sibi terreni imperii in 
Italia omnes imperatores ex tunc ita reservarunt, ut illorum 
semper consensu pontifices confirmarentur, sibique in aliquo offensi 
corrigerentur. denique Liberium Constantius Augustus 
triennio exiliavit, et postea reconciliato eo, Felicem catholicum 
interea constitutum eiecit de episcopatu. Felicem quoque 
secundum  qui eum hereticum declaravit capite truncari fecit. 
Bonifatius autem primus una die sub intentione ordinatus cum 
Eulalio iussionis Placidę Augustę sedentis Ravennę et filii eius 
Valentiniani habitantis Mediolani missa auctoritate de Urbe expellitur, 
sed postmodum utrorumque iussione Augustorum revocatur, 
et in sede confirmatur. Eulalius autem foras in Campaniam 
mittitur. Xistus vero tertius cum a quodam Basso 
criminaretur, ab episcopis .LVI. purgatur, et Bassi damnati facultates 
et prędia, prefatorum Augustorum pręcepto, Ecclesię catholicę 
sociantur. Simmachus etiam et Laurentius sub intentione 
ordinati diviso clero atque senatu, constituitur ut ambo 
pergerent Ravennam ad iudicium regis Theoderici. quo cum 
irent, censuram ęquitatis primo ordinatus et maxima parte constipatus
  |  
  |