Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 396


attendite quantum tenuis et fragilis gloria secularis, quae
est quidam vapor ad modicum durans, velut fenum
agri, quod mane floret et vespere decidit et arescit. Ad
tutelam igitur, per illam syncopam a qua nullus grammaticus
excusatur, statum et transitum reciprocantes in
vobis, unum efficax per locum a simili in vobis colligite
argumentum, similiter illud iter currere, quod vester
socius percurrit, cum de similibus idem judicium habeatur.
Testante propheta, subito defecerunt et perierunt
velut sompnium exurgentis.
n. 99
Audivimus condolentes quod amicus noster P. filius
vester et juvenis clarae indolis, moribus et scientia diligendus,
pro dolor! naturae debitum solvit. Sed o dura et
dira nati conditio et obliqui ordinis corruptela! quem
sperabat pater post se dimittere successorem, cui quicquid
poterat in renovatione domorum, in ampliandis
praediis et rebus opulentioribus de patris officio praeparabat,
vidit ordine mutato mortuum, et quod praestolabatur
ab eo, praebuit heu! genito officium lugubre sepulturae.

Torna all'inizio