Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 66


Diomedis campi in Apulia appellantur, qui ei in divisione
regni, quam cum Dauno fecit, cesserunt.
Diomedia insula, in qua Diomedes sepultus est, excedens
Italia.
Depontani senes appellabantur, qui sexagenarii de ponte
deiciebantur.
Desiderare et considerare a sideribus dici certum est.
Decures decuriones.
Defomitatum a fomitibus succisum, quibus confoveri erat
solitum.
Depeculatus a pecore dicitur. Qui enim populum fraudat,
peculatus poena tenetur.
+Decultarunt valde occultarunt+.
Decalicatum calce litum.
Dium fulgur appellabant diurnum, quod putabant Iovis, ut
nocturnum Summani.
Dicassit dixerit.
Elucum signilicat languidum ac semisomnum, vel, ut alii
volunt, alucinatorem et nugarum amatorem, sive +halonem+,
id est hesterno vino languentem, quod eolon vocitant Graeci.
Emere, quod nunc est mercari, antiqui accipiebant pro sumere.
Elices sulci aquarii, per quos aqua collecta educitur e liris.
Ennam etiamne.
Elaudare plus quam nominare.
Elecebrae argentariae meretrices ab eliciendo argento dictae.
Electabo eliciam.
Enumquam ecquando.

Torna all'inizio