QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de causa originalis infectionis; et circa hoc quaeruntur tria:
1. Utrum a Deo sit; 2. Utrum divinam sapientiam deceat quod hoc modo permittit
animam maculari; 3. Utrum animae ex sua creatione sint inaequales, ut
Magister in littera dicit.
ARTICULUS 1
Utrum infectio peccati originalis sit a Deo
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod infectio originalis a Deo sit. Anima enim dum creatur, infunditur,
ut Augustinus dicit. Sed anima in infusione maculatur. Ergo et in creatione;
et sic a Deo maculam habet.
2. Praeterea, Magister supra dixit, quod si Angelus in primordio suae creationis
malus fuisset, sequeretur Deum mali esse auctorem. Sed anima in principio
suae creationis maculata est. Ergo sequitur quod illius maculae Deus sit causa.
3. Praeterea, ut Augustinus dicit, omnis poena a
Deo est. Sed haec infectio, praecipue secundum quod post baptismum remanet,
poena quaedam est. Ergo a Deo est.
4. Praeterea, quidquid consequitur principia naturae, procedit ab auctore naturae.
Sed huiusmodi deordinatio ex principiis naturae consequitur, ut supra dictum
est, inquantum quaelibet vis naturaliter in suum obiectum tendit. Ergo a
Deo, qui est auctor naturae, procedit.
5. Praeterea, nihil est ordinatum ad bonum quod a Deo non sit. Sed fomes est
promovens ad bonum, maxime secundum quod post baptismum remanet. Ergo a
Deo est.
SED CONTRA, Damascenus dicit, quod Christus assumpsit
quod in natura nostra plantavit. Sed corruptionem fomitis non assumpsit. Ergo
fomes in natura nostra ab ipso non est.
Praeterea, Augustinus dicit, quod illud quo homo fit
deterior, non potest esse a Deo. Sed per infectionem fomitis tota humana natura
deteriorata est. Ergo talis infectio a Deo non est.
|
|