in sepulchro Dominus diebus tribus, absconditus mansit? Non
defuit tamen pietas, caritas, que nutriret illum, qui et aliquid scriberent
quod ad eius pertineret proprietatem; sed hoc ipsum quasi
furtim et parvo super hoc preconii tintinnabulo insonante, quia cum
adhuc esset parvus et modicus ordo militants sub Benedicti Regula,
irrisor putaretur et amens, qui eius preconia extulisset. Nunc ergo
tempus est ut lucerna supra caldelabrum veniat, ut iam ita spiritalibus
epulis refectus prodeat, et ut qui hunc esse aliquam bestiam
aliquando et aliquandiu putaverunt, a bestiali per eum mente immutentur
in hominem, et sciant «quam bonum est et quam iucundum
habitare fratres in unum».
7. Quod autem Benedictus pater a quibusdam monachis vi extorquentibus
in abbatem electus est, a quibus postea deliberatum
est, ut eum veneno vino misto extinguerent, illos suprascriptos
monachos fratres ipsi tam iniqui designant, qui in eius sancta Regula,
que vinum est utentibus ea, venenum dispensationis sue
audacter miscuerunt, quod spiritum Benedicti in successione extingueret.
Sed ad crucis signum fractum est vas, in quo venenum
sub vino latebat; quia coram verbo crucis, in quo gloriantur omnes
sancti, stare doctrina illa mortalis non potuit coram spiritalibus
viris, et continue intellexerunt doctrinam esse mortalem, que sustinere
non poterat signum vite, ieiunium scilicet, paupertatem et
abiectionem, et his similia, pro quibus dicit Apostolus: «mihi autem
absit gloriari, nisi in cruce domini nostri Jesu Christi, per quem
mihi mundus crucifixus est et ego mundo». Reliquit ergo illos sanctus
Benedictus, et abiit habitare secum. Quod tunc completum
|
|