Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 147


cum comite Redulfo de Lindo et episcopo Pavinbergi et
cum aliis paucis principibus. Nam lantegravo, qui duxerat
secum quingentos milites, et fere omnibus militibus cancellarii,
qui fuerant similiter plures quam quingenti, et militibus ducis
Boemie licentiam domum redeundi concesserat. Conradum
vero comitem palatinum de Reno fratrem suum et Gulielmum
marchionem de Monferrato atque Guidonem comitem de
Blandrate castrum de Mombrione munire ipsumque custodire
ipsorum militibus precepit. Circa ecclesiam quoque de Ripalta
Siccha magna propugnacula fossatorum aliarumque
machinarum ad defensionem utilium fecit fieri, relictis ibi
quibusdam suis militibus, qui ea die noctuque custodirent.
Comitem vero Marchoardum de Grumbac posuit cum

1



5




10


Torna all'inizio