distante mortuus esset, communi consilio omnes Romani eius aspernati sunt sepulturam.
Cuius corpus incisum cultris et medicorum arte conditum Saxoniam in feretro translatum
est. Quo mortuo et in infernum sepulto omnis Saxonum et Francorum et Bavariorum
et Suevorum potentatus in simul conveniens elegit sibi in regem Heinricum,
eiusdem sanguinis virum christianissimum, moribus decenter ornatum. Interea Langobardi
nacti se tempus invenisse oportunum, Papiam convenientes Arduinum eligunt in
regem, virum armis quidem strennuum, sed consilio inprovidum. Tedaldus vero dux et
marchio ab ea se subtraxit conspiratione seque et sua Teutonico contulit regi. Cuius
consilio et auxilio post multa bellorum varia discrimina Heinricus rex Italia potitus,
Romam veniens, a domno Benedicto papa imperiali auctus est dignitate. Quid plura?
Principatus Apulię in pace possedit, Romanę ęcclesię privilegia multa concessit et
dona amplissima dedit; deinde Papiam veniens, cum eam sibi tunc non repugnantem
magis dolo quam armis cepisset ignique dedisset, trans montes abiit. Pabenbargensem
episcopatum, cum non haberet filios, ex suo proprio constituit eumque per cartulam
offertionis beato Petro tradidit, ibique ęcclesiam beatorum apostolorum principum
mirifice ornatam fabricavit. Huius temporibus Stephanus Ungarorum rex sacramenta
suscepit baptismatis et per eum omnis populus sibi subiectus. Prefatus vero Heinricus,
cum filios non haberet, apostolos elegit heredes, et terminum vitę suscipiens,
beato fine quievit. Cuius corpus in ęcclesia beatorum apostolorum, quam ipse dedicavit,
decentissime humatum est.
EXPLICIT IIII.
INCIPIT V.
Cui successit in regnum Cunradus, Francus genere, vir bellicosissimus; qui et
post mortem imperatoris Heinrici Boemios signa regalia ferentes bello prostravit et
signa reduxit, Franciam vero tumultuantem citissime sedavit: Canonem quendam
Bawariorum ducem aliquid de regni fastigio sibi vendicantem et ducatu expulit et
patrimonio nudavit et in Ungariam fugere coegit. Dehinc Saxoniam intravit et omnibus
regni negociis sibi rite pacatis Luticios adgressus bello prostravit et usque ad Bellagrast
fugere coegit. His ita gestis misit legatos suos honestos, ut decuit, ad domnum
papam, et supplicans, ut ei vexillum ex beati Petri parte mitteretur, quo munitus posset
Ungaricum regnum suo subicere dominatui. Quod ut audivit, papa libenter concessit, et
mittens nobiles viros ex latere suo, episcopum scilicet Portuensem et Belinzonem, nobilissimum
Romanum de Marmorato, eis hęc tradidit precepta, ut, si regi non displiceret,
ipsi in prima acie vexilla portarent; quod si regi displiceret, hęc ei intimarent: "Victoriam
id tibi spopondimus. Vide, hoc ne tibi ascribas, sed apostolis". Quod et factum est.
Nam bello commisso fugerunt Ungari; capta est et Ungarici regis lancea, quę per
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|