Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 301


debent eas destruere machinis suis si possint; balistis etiam et fundis
et machinis debent resistere ut civitati non appropinquent.
Alias etiam debent esse parati, ut superius dictum est. De castris
etiam et civitatibus, que sunt in fluminibus posite, debent diligenter
videre ne possint submergi. Sed ad hoc sciendum est quod
Tartari plus diligunt quod homines se in civitatibus et castris claudant,
quam quod pugnent cum eis in campo. Dicunt enim illos
suos esse porcellos in ara conclusos, unde ponunt custodes, ut
superius dictum est.
<14>. Si autem aliqui Tartari de equis suis in bello proiciantur,
statim sunt capiendi, quia cum sunt in terra, fortier sagittant et
equos ac homines vulnerant et occidunt. Et si servarentur, tales
possunt esse quod haberetur per eos quasi perpetuo pax, aut pecunia
magna daretur pro eis, quoniam se ad invicem diligunt satis.
Tunc quando capiuntur, si debent servari, ne fugiant, diligens custodia
est habenda. Sed quomodo Tartari cognoscantur, superius
dictum est, ubi de forma eorum est expressum. Sunt et alie multe
gentes cum eis, que per formam superius annotatam possunt ab
ipsis cognosci. Est autem hoc sciendum quod multi in exercitu
sunt cum eis qui, si viderent tempus et haberent fiduciam quod
nostri non occiderent eos, ex omni parte exercitus, sicut ipsimet
nobis dixerunt, pugnarent cum ipsis, et peiora mala facerent eis
quam alii qui sunt eorum adversarii manifesti.

Torna all'inizio