Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 159a


substantivum potest construi cum gerundio
a parte post.
< 2-2-2 > Item, omne illud quod significat
per modum indeterminati potest construi
cum illo quod significat per modum determinati.
Sed gerundivum significat per
modum determinati, quia significat actum
specialem. Verbum autem substantivum
significat per modum indeterminati. Ergo
gerundivum potest construi a parte post
cum verbo substantivo in ratione illius
specificantis.
 
< Solutio ad 1 >
Solutio. Ad primum. Quando queritur,
utrum gerundia sint nomina vel verba, rationes
sunt inde contrarie, quia secundum
Priscianum nomina sunt, secundum autem
Donatum sunt verba. Quidam autem

Torna all'inizio