Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 363


oppressionibus adgravatis. Nos, quia ipsum regnum
Siciliae ad uxorem ac filios spectat, haec
pati ulterius non voluimus, cum nec etiam deberemus,
propter quod in eorum auxilium venimus,
quibus occasione uxoris et filiorum nostrorum
deesse non possumus. Postmodum vero
apud Panormum postquam applicuimus cum
nostro navigio, majoris quaerelae delatio est
perlata, videlicet, quod vos in Siciliam exercitualiter
venientes, civitatem nostram Messanam
quotidianae molestia obsidionis tenuistis
arctatam, unde statim in auxilium Messanae,
nulla nobis et genti nostrae data requie, nos
accinximus adventuros. Quare rogamus Magnificentiam
vestram, ut maturantes vestrum,
soluta obsidione, recessum, Messanenses praedictos
et omnes Siculos sine turbatione et molestia
dimittatis. Non enim nobis jure imperium
competit Siculorum, sed filiis nostris ex
avita noscitur successione spectare. Et ecce
latores praesentium apocrissarios nostros ad vos
praemittimus super iis, quae vobis sunt dicturi,
informatos, quorum dictis fidem poteritis
adhibere. Nos autem e vestigio sequimur, ut
in succursum Messanensium praedictorum, si
eorum dimissa obsidione non recesseritis, Vobis,
quantum poterimus, obviemus".
Venientes ergo regis Aragonum nuntii ad obsidionem
regis Caroli, assignatis primo litteris
regis ejusdem, hoc brevi sermone onerant intellectum:
CAP.
XIII
ALLOQUUNTUR NUNTII REGIS ARAGONUM REGI CAROLO.
"Miratur rex Aragonum dompnus Petrus, quod
eum ... et fidelibus domo progressi,
cujus prosapia juri alterius nullam facere consuevit
ijuriam, modo regnum Siciliae, quod
ad uxorem ex paterna, et ad filios suos ex avita
successione cognoscitis firmiter pertinere,
hostili gladio premitis, et manu inimica turbatis;
unde rogat vos de proditione vocari, diffidat
vos, et gentem vestram, et ex nunc denunciat
vobis guerram, intendens de caetero totis viribus
offensare".
CAP. XIV
REX ALLOQUITUR NUNTIIS REGIS ARAGONUM.
Rex autem Carolus, cujus nimium membra,
frigore quodam soluta, illico riguerant litterarum
praedictarum tenore, et verborum pondera
nuntiorum flammato corpore revolvens, statim
curis ingentibus aeger efficitur; speciem tamen
vultus sapientis more dissimulat, et altum in
anxietate dolorem saucio corde premens, vix
haec nuntiis explicat respondendo: "De rege Aragono
valde miramur, quod nulla contra eum a
nobis laesione praecedente nos laedit, et injuria
non recepta, nobis injuriari tam turpiter non

Torna all'inizio