Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 98


si habent e vel i brevem ante deo, mutant eo in i productam et faciunt
praeteritum in di, ut video vidi, praevideo praevidi, sedeo sedi (quod
in composito servat praeterito e productam). Et si geminantur in praeterito,
faciunt in di, ut tondeo totondi, mordeo momordi, spondeo spopondi.
Omnia alia faciunt in ui, ut splendeo sple<n>dui, praeter prandeo
quod facit prandi`et pransus <sum>. Et si faciunt praeteritum in
si, mutant si in sum, ut ardeo arsum, suasi suasum. Et si faciunt praeteritum
in di, mutant di in sum, ut vidi visum, sedi sessum (interposita
s). Et si geminantur in praeterito, mutant deo in sum, ut tondeo tonsum.
Et si faciunt praeteritum in ui, mutant ui in i et addita tum supinum
faciunt, ut splendui splenditum.
In geo. Omnia verba secundae coniugationis desinentia in geo, si
habent r vel l ante geo, faciunt praeterita in si, ut turgeo tursi, algeo
alsi; et si habent vocalem longam ante geo, faciunt praeteritum in xi,
ut frigeo frixi, lugeo luxi, augeo auxi. Omnia alia faciunt praeterita
in ui, ut indigeo indigui, egeo egui. De his itaque facientia praeteritum
in si mutant si in sum, ut alsi alsum. Quae autem praeteritum in
xi terminant, mutata xi in ctum supinum faciunt, ut frixi frictum. Quod
si fecerint in ui, mutabunt ui in i et per adiectionem tum supina
formabunt.
Desinentia in peo. Omnia verba secundae coniugationis, quae in
peo finiunt, in ui praeterita faciunt, ut torpeo torpui, et mutata ui in
i et addita tum supinum faciunt, ut torpui torpitum.
In queo. Omnia coniugationis secundae verba in queo terminantia
faciunt, praeteritum in ui et mutant ui in i et assu<m>pta tum supinum
faciunt, ut liqueo liqui liquitum (si haberet). Quae autem in si praeteritum
faciunt, mutant si in sum in supino, ut torsi torsum (licet et
tortum inveniatur).
Omnia verba secundae coniugationis desinentia in teo faciunt praeteritum
in ui, ut niteo nitui, et mutata ui in i et addita tum supinum
faciunt. Excipitur pateo patui passum.

Torna all'inizio