imperatori, quotquot habebant de Mediolanensibus in sua captione. Imperator, comotus
maxima pietate, Papienses eadem die a sua custodia solvit et liberos dimisit, et die altera
sua castra amovit; et ad locum, qui dicitur Abbiate Crassum, pervenit. Et omnis multituto
Mediolanensium cum suis militibus, a captione Papiensium liberatis rediit Mediolanum. De
cetero imperator Ticinum, atque Padum ad suum comodum transivit.
68. At Innocentius papa Cremonenses ab excommunicatione Robaldi archiepiscopi
solvit. Verumtamen Mediolanensis exercitus Cremonensibus nec eorum episcopo pepercit.
Quia post absolutionem Juvenaltam, castelum eorum, et allia aprehendit; atque episcopum
eorum, loricatum et hortantem suos ad pugnam perficientem homicidium, de ipso castelo
pertraxit, et per plures menses in custodia tenuit, donec Herlembaldus de Bresorio, custos
illius custodie, contaminatus veneno, prout dicitur, subito in mortem coruit. Et in ipsa nocte,
que ipse custos subito occidit, episcopus de ipsa domo, qua claudebatur, effugit, et liberatus
Papiam, deinde Cremonam pervenit. Hic fortassis episcopus iste reminiscitur amaritudinis,
qua potatus fuit Mediolani in die sue ordinationis, sed prout quibusdam placet, non bene.
Quia si Yordanus archiepiscopus ejusque ecclesia amovit Ugonem de Noceto, nobilem virum
et Parmensis ecclesie quasi archidiaconum, ab episcopatu Cremonensi, in quo Cremonenses
per suam electionem et Henricus, rex eorum, per investituram sue laudationis et confirmationis
ipsum posuerant et susceperant per plures annos reverenter et diu intus et foris tenuerant;
quid mirum, si populus Mediolanensis compulit istum Ubertum, egregium virum, jurare
fidelitatem ecclesie Mediolanensi et archiepiscopo Yordano, quando ipsum Ubertum episcopum
consecravit. Quod si forte quis dixerit: "Amotio Ugonis fuit justa, sed compulsio
Uberti fuit iniqua", nec dicat, cuius mortalis auctoritate principaliter est regenda Cremona
eiusque ecclesia; si vero dixerit: "Utrunque fuit mallum et iniquum", surgat igitur Deus
exercituum, qui Mediolanum et Cremonam corigat, et me acolitum oppressum et expoliatum,
quemadmodum in hac mea copia, continente probos et pravos, legitur, iure gubernet et protegat.
Deo gratias Amen Amen
|
1
5
10
15
20
25
|