Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 64


«Sed huic videtur contrarium quod Augustinus... de viro et muliere peccatum
suum excusantibus ait». Hic obiicit contra hoc quod dictum est: et primo ostendit
aequale fuisse peccatum; secundo ostendit peccatum viri fuisse gravius, ibi:
«Hic autem opponi solet». Circa primum duo facit, secundum quod duas auctoritates
contra definita inducit. Secunda incipit, ibi: «Verumtamen et de vero
legitur quod voluit esse sicut Deus». Quaelibet autem istarum partium dividitur
in obiectionem et responsionem.
«Solet etiam quaeri, cum sine vitio esset natura hominis, unde consensus peccati
processerit». Hic inquirit quod fuerit principium illius peccati: et dividitur
in duas partes secundum quod duas movet quaestiones; secunda incipit, ibi: «Si
vero quaeritur, utrum voluntas illud peccatum praecesserit, dicimus quia peccatum
illud et in voluntate et in actu consistit».

Torna all'inizio