Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 261

Liber III


sermonem aetati accommodatum damus, ut si de puero loquentes, pueri sermonem effingamus; item, si senem, mulierem, servum, regem loquentem faciamus. Quod in narratione rerum gestarum, dum singula exprimere volumus atque in historia et poemate fieri maxime solet. Dialogi item omnes in sermocinatione sunt positi. quae res exemplis non eget.
Significatio, quae gr-emfasis est dicta, appellatur, quum suspicionis augendae gratia plus minusve dicimus, quam ipsa res sit. Ea fit multis modis. Per exuperationem, quum veram orationem transgredimur, hoc modo: "Hic ex tanto patrimonio ne testam quidem sibi reliquit, qua ignem petat". Per ambiguum, quum verbum plura significat, sed capitur in eam partem, quam vult is qui dicit, ut si de eo loquamur, qui pecuniam suam omnem aliis crediderit et dicamus: "Religiosus hic admodum vir est, multum enim et libenter credit". Per consequentias, quum rem consequentem exprimimus et antecedentem intelligi volumus, ut si aratoris filium velimus significare, dicamus: "Tace tu, cuius pater festis tantum diebus humi spuebat". Significamus per hoc eum aliis diebus manus ad ligonem retinendum conspuisse. Sed haec genera non nisi a facetissimis ingeniis excogitari possunt. Nulla enim arte tradi queunt. Fit etiam

Torna all'inizio