scriptum est in alio loco: Ita ut desperaremus ( al .,  
taederet] nos etiam vivere (II .   Cor . I). 
37. LANFR.  Quis infirmatur . Hoc et alterum quod  
sequitur, interea computanda sunt, quia [ f ., quae]  
extrinsecus ponuntur. 
CAP. XII.—1. LANFR.  Ad visiones et revelationes.   
Si haec non sufficiunt ad gloriationem majora subjungam,  
quod non est, id est, quod stultum est;  
ideoque tacet sui nomen, dicitque simpliciter se  
scire hominem cui haec facta sunt, et sic removet  
sponte gloriari; et si gloriatur pro hujusmodi, id  
est, secundum quod homo ipse habet has visiones a  
Deo, et non a se, pro se autem licet glorietur, secundum  
ea quae patitur, gloriatur. 
2. AMBROS.  Raptum hujusmodi . Significat supra  
firmamentum, in tertium numero coelum de spiritualibus  
coelis raptum semetipsum. 
3. Pro hujusmodi . Pro hujusmodi homine, id est,  
tam dignus est Deo ut hoc experiretur, gloriari se  
dicit, et non vult aperte dicere quia de se loquitur,  
ne laudare se videatur. 
4. AMBROS.  Nisi in infirmitatibus . In infirmitatibus,  
inquit, gloriabor. Exponere enim pressuras passionum  
et infirmitates angustiarum, non videtur gloriosum,  
sed flebile. Idcirco se in his gloriari dicit. 
5. LANFR.  Nam si voluero gloriari . Non gloriabor 
nisi pro his quae Deus concessit posse, et nisi factis;  
et hoc est quod dicit:  Nam et si voluero gloriari,  
 non ero insipiens . Insipiens aliquis de suis gloriatur,  
alius de fictis. Sed de fictis non gloriabor; veritatem  
enim dicam.
  |  
  |