Et eis de felici nauigacione potitis, in tantum procurauit Vlixes quod
de nocte in suam applicuit ciuitatem, et depositis in terram militibus,
de nocte suorum proditorum domos inuadit, ubi ipsos inueniens
dormientes omnes interficit ita qod nullus euasit ex eis. Adueniente
uero die in sui folgoris lucida claritate, in suum pallacium
cum rege Anthenore se recepit. Et ibi rege ipso cum multa iocunditate
recepto, O quam facta est hylaris Penelope in aspectu sui
domini, quem tanto uidere tempore anxia peroptauit! Concurrunt
igitur ciues, reges eorum tantis temporibus expectatum cum multo
gaudio uidere festinant, multa dona sibi offerunt et exenia magna
nimis, et exaltatus est Vlixes multum in regno suo. Et in tantum
cum rege tractauit Anthenore quod Thelemacus Nausicam, filiam
regis Anthenoris, duxit in uxorem. Celebrantur igitur nupcie
Thelemachi in multorum sollempnitatibus gaudiorum. Et rex Anthenor
suum feliciter remeauit in regnum. Et Vlixes in inclito
statu regni sui demum sub nimia pacis tranquillitate quieuit.
[Incipit liber xxxiiiius de Pirro et morte eius. ]
Quia uero usque nunc de Pirro Achillis filio postquam a Troya
recessit, presens hystoria nichil dixit, nunc ad narrandum eius aduentum
dirigitur stilus noster. Pirrus enim ex parte patris sui habuit
regem Pelleum auum suum, cum ex predicto Pelleo et Thetide eius
uxore fuisset susceptus et natus Achilles pater ipsius Pirri, quem
Achilles suscepit ex Deidamia regis filia Licomedis. Et sic
habuerat Pirrus duos auos, regem Pelleum ex parte patris et regem
Licomedem ex parte nobilis matris sue. Qui rex Licomedes filius
regis Achasti fuit, proaui dicti Pirri, adhuc uiuentis, licet esset in
senio constitutus. Hic Acchastus habebat odio Pirrum et omnes
de genere patris eius. Causam autem huius odii presens hystoria
non describit. Rex igitur Acchastus Pirri proauus expulit regem
Pelleum auum Pirri de regno Thesalie, sic quod ipsum Acchastus
|
|