Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 368


QUAESTIO 3
Deinde quaeritur de virtute daemonum in operando;et circa hoc quaeruntur
duo: 1. Utrum possint aliquos veros effectus operari in materia corporali;
2. Utrum eorum auxilio et consilio uti liceat.
ARTICULUS 1
Utrum daemones possint inducere in materia corporali
verum effectum corporalem.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod daemones verum effectum corporalem inducere nequeant.
Quia dicitur 2 Thessal. 2, quod antichristus veniet in signis mendacibus. Sed
tunc maximam potestatem daemones habebunt. Ergo videtur quod nullo modo
possint aliquem effectum verum inducere.
2. Praeterea, id quod datum est in manifestationem et confirmationem fidei,
non debet concedi fidei adversariis. Sed operatio signorum data est ad confirmationem
fidei, ut habetur marci ult.: «Illi autem profecti praedicaverunt ubique
domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis». Ergo
videtur quod non subsit potestati daemonum miracula facere.
3. Praeterea, omnis alteratio reducitur in motum localem, ut in 8 Physic.,
probatur, quorum primus est motus caeli. Sed daemones motum
caeli variare non possunt: quia hoc solius Dei est, ut Dionysius dicit.
Ergo videtur quod nullam transmutationem in corporibus inferioribus
facere possint de forma in formam.
4. Praeterea, id quod subiacet virtuti corporali, non habet virtutem imprimendi
in corpora. Sed daemones subduntur virtutibus stellarum; unde etiam malefici
constellationes determinatas observant ad invocandum daemones. Ergo videtur
quod non habeant virtutem imprimendi in corpora.
5. Praeterea, daemones non operantur nisi per modum artis. Sed ars non potest
dare formam substantialem; unde dicitur in cap. de numeris: «Sciant auctores
alchimiae, species transformari non posse». Ergo nec daemones formas substantiales
inducere possunt.
SED CONTRA est quod dicitur Exodi 7, quod magi Pharaonis virtute daemonum
operantes, virgas in serpentes verterunt.
Praeterea, fortius agit in id quod minus est forte. Sed virtus daemonis est fortior
virtute corporali. Ergo possunt corpora transmutare propria virtute.

Torna all'inizio