possint. Erit in adiutorium eius alia bestia que ascendet de terra et habebit duo  
cornua similia agni, que sectam pseudoprophetarum, prout Iohannes inferius  
ostendit, significat. Sicut enim Iamnes et Mambres faciebant signa coram Pharaone,  
et Symon magus coram Nerone, ita et isti facient coram bestia, que  
ascendet de abysso, hoc est de gentium natione, quod etiam apostolus bis uel  
ter commemorat. 
Postquam vero sanctus Iohannes bestie prime mentionem fecit, que quarto  
maxime tempore partem populi christiani absorbuit, necessitate compulsus  
ostendit ea, que bestia hec factura est tempore sexto, ab hiis, que de virginibus  
loqui cepit, digressionem faciens, ut se de hiis, que ad bestiam pertinent, continuatim  
expediret. Nunc autem redit ad ea, que pretermiserat, et numerum  
virginum colligit centum quadraginta quatuor milia, de quibus et dicit: Hii sunt,  
qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. Numerus iste  
tantus est, quantus et numerus martyrum, qui de duodecim patriarchis est assumptus,  
ut tot in illa civitate sint virgines signati quot martyres, preter turbam  
maximam, quam dinumerare nemo poterat. De quibus sermo grandis et loco  
presenti ad discutiendum difficilis. 
Primo itaque loco prelium accipiendum est Christi, qui raptus est ad deum  
et ad thronum eius, secundo de Michaele et angelis eius, quod prelium  
denuntiat martyrum, tertio de persecutione diaboli, qua persecutus est ecclesiam  
tempore Arrianorum, qui doctrinam erroneam post mulierem ac si aquam fluminis  
misit. Ex cuius occasione persecutionis factum est, ut plurimi assumptis  
alis in solitudinem fugerent. Quod licet et aliis temporibus factum sit, precipue  
tamen quarto tempore claruit. Quinto loco introducitur angelus quidam, qui  
iudicium domini appropinquare denuntiat. Vidi, ait, alterum angelum volantem  
per medium celum, habentem evangelium eternum, ut evangelizaret sedentibus  
super terram et super omnem gentem et tribum et linguam et populum, dicens 
magna voce: Timete dominum et date illi honorem, quia venit hora iudicii 
eius. Deinde duo alii angeli sexto loco accipiendi sunt, de quibus dicitur: Et 
  |  
  |