21.  Ostensionem . In illis, inquit, quos vobis mittimus, 
ostendite quam charitatem habeatis, et quae  
bona sit gloriatio vestra pro nobis. 
CAP. IX.—1. AMBROS.  Quoniam Achaia parata .  
Post Macedonas, Achaiam dicit paratam. Deinde ut  
Corinthii fiant parati. 
2. LANFR.  Erubescamus vos . Si imparati, inquit,  
fueritis, nos verecundiam habebimus in hac substantia,  
id est, eleemosyna, vos forsitan non  
habebitis. 
3.  Et praeparent . Ordo: Ut praeparent benedictionem 
hanc repromissam paratam esse, sic quasi  
benedictionem, non quasi avaritiam. Promiserant  
enim Apostolo quod ita praepararent eleemosynam,  
benedictio non avaritia [ forte  benedictione non  
avaritia]. 
4. AMBROS.  Qui seminat in benedictionibus . Hic in  
benedictionibus seminat, qui bona voluntate spe  
futurae retributionis hoc agit. 
5.  Justitia ejus manet . Justus est qui sibi soli non
  |  
  |