sanguine . Item papa Innocencius: Negligere quippe, cum possis deturbare perversos,
nichil est aliud quam fovere . Item Pius papa: Sine dubio contra mandata dimicat
et qui peccat et qui consilium vel consensum praestat peccanti vel erranti . Item
Clemens papa: Certissimum enim est, quod neque amicicia neque propinquitas generis
neque regni sublimitas homini debet esse preciosior veritate . Fabianus: Qui omnipotentem
Deum metuit, nec contra euangelium, nec contra apostolos, nec contra prophetas
vel sanctorum patrum instituta fieri aliquid consentit. Leo: Qui alios ab
errore non revocat, se ipsum errare demonstrat . Augustinus: Quisquis metu alicuius
potestatis veritatem occultat, iram Dei super se provocat quia magis timet hominem
quam Deum . Item Innocencius: Non caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto
facinori desinit obviare . Tot igitur sanctorum patrum terroribus, tot quasi tonitruis
agitatus, necesse habuit aut Deum offendere aut scismaticorum erroribus non
favere. Eadem ratione non praeteriit etiam laicos, quos vidit velut iniquitatum mole
sepultos, quia non esset iustitiae de scismaticis agere et periuros et adulteros praeterire.
Sic Gregorius Nazanzenus sentire videtur, qui de talibus disputans ait inter alia: Illud
generali intentione observandum puto, ut sicut iis, quibus per districtos in excelso
funes incedere disciplina est, huc vel illuc declinare discrimen est, et deviare aliquantulum,
quamvis illud perexiguum videtur, interitus est, omnis autem in eo salus est,
sicut temtam vel directam incessus sui lineam teneant: ita in his nostris actibus in
quamcumque quis partem, quacumque ex causa, declinaverit, sive hoc malitia, sive
inperitia fecerit, ultimi periculi res est . Igitur via regia incedendum est, et neque his
quae a dextris, neque illis quae a sinistris sunt intendendum. Credimus de non fovendis
scismaticis et iniquis laicis arguendis ista sufficere.
XV. Restat iam nunc illud, quod praecipuum videtur et maximum, in quo sibi
solent omnes applaudere dicentes: ?Quis umquam christianorum tot bella movit, tot
homines interemit?? Bis namque terque et sepius inter Saxones et regem commissum
est bellum, in quo ad minus quatuor milia vel octo milia hominum occiderunt. Locus
omnis acervis corporum et sanguine redundavit. Substitit fluvius multitudine occisorum,
et relicto prioris cursus alveo per agros erupit, maiorque visus est rivus sanguinis
impetu fluminis. Stupuit terra super hoc et rem insolitam mirabatur, dolebat
tot ex se genitos bellis occumbere, quos non naturae terminus, sed gladius occidisset.
Quid igitur in iuditio dicturus erit, cum tot occisorum adversus eum sanguis clamabit:
?Vindica, Domine, sanguinem, sanguinem nostrum, quia, promissam in tuo nomine fidem
violare nolentes, pro dominis nostris animas dedimus. Bellum illud iustum fuerit vel
iniustum, nos ea intentione pugnavimus, ne proditores tuae fidei videremur?. De rapinis
quoque et incendiis aliisque gravibus incommodis et dampnis exinde subortis, quid
homo miserabilis responsurus erit??
Talibus itaque obtrectationibus partem illam lacerant et apud imperitum vulgus
iniustam demonstrant. Sed utinam postponerent opinionem suam, nec hominem illum
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|