est. Quid enim laboriosius quam aprehendere sapientiam? Utique 
nec labor ipse corporeus ita difficillimus est. In primo statu, labor 
fuit pueris aprehendere Iitteram ad instructionem exterioris hominis,  
et in secundo, spiritalem intellectum agnoscere ad instructionem 
interioris; scire utique peccatum illuc esse mechiam corporis, homicidium  
et similia, hic autem interioris hominis mechiam, veluti homicidium,  
et his similia, et servare vel ea tunc que Moyses famulus 
Domini custodienda mandavit, vel ea in secundo statu, que Dominus  
Moysi mandavit dicens, «nisi habundaverit iusticia vestra», et 
cetera. Porro in tertio statu labor huiuscemodi non imponitur, quia 
mundato vase intus et extra, restat ut repleatur frumento, vino et 
oleo, sicut scriptum est in psalmo quarto: «signatum est super nos 
lumen vultus tui Domine: dedisti letitiam in corde meo. A fructu 
frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt in pace in idipsum dormiam  
et requiescam. Tale etenim Ecclesia diceret: quia lumen vultus  
tui signatum est super nos, et dedisti leticiam in corde nostro 
multiplicans filios meos fidei, spei et caritatis muneribus, quid mihi 
resta laboris, et non potius ut ipsa dormiam et requiescam?  
Bene ergo cantat alleluia, que dicere potest, dedisti leticiam in corde  
meo, bene tria cantica personat, que secure iam dicit, «manent 
autem fides, spes, caritas, tria hec». Propter hec enim tria, Dominus 
Ihesus Christus resurrexit a mortuis fidem faciens, ascendit in celum 
  |  
  |