| libertas reddita faciat in corde et corpore gaudiis et letitia letabundos.
 Gaudeatis igitur et exultetis in Domino et Sibi, pro tanto munere tantoque
 bono, una cum ceteris benivolis et fidelibus nostris, gratiarum et laudum
 cantica personetis, pro firmo tenentes, quod tam personam vestram
 quam commissam vobis ecclesiam benivolentia condigna in sinceritatis
 azimis prosequi semper intendimus ac vobis, in vestris et vestrorum oportunitatibus,
 quantum bono modo poterimus, auctore Domino, qui nos de
 carcere servitutis eripuit, complacere.
 
 
 ... rex … fidelibus suis super coronatione sua, per Stephanum.
 Divine provisionis acies, que in sui dispositione non fallitur neque fallit,
 ne genus humanum per abusum liberi arbitrii laberetur, dum par in
 parem imperium non haberet, ad ipsius regimen reges constituit et varias
 alias statuit dignitates. Huius siquidem immensa potentia stabilivit imperia
 regnaque firmavit, per hanc profecto reges regnant in soliis et potestas
 quelibet regitur super terram. Hec quoque nos licet immeritos et indignos,
 principibus regalis prefecture fastigiis adornatis sua voluntate nos aggregans,
 hereditatis paterne dignanter habere voluit successorem. Nam nobis,
 longo iam tempore infestis eventibus fatigatis, ad sinum recurrentibus
 | 
 |