ad edes Silvestri comitis et capellam Georgii admirati porrigitur,
et inde ad propinquam urbis portam obligata deflectitur.
At vero dextera pars civitatis, a monasterio Sancti Iohannis prope
palatium in Kemonia constructi habens initium, muris usque ad
mare circumductis includitur. Pars autem sinistra ab ipsius item
palatii confinio ad castellum se Maris extendens, ibidem finem sortitur,
ingenti nichilominus murorum vallata circuitu. Spatium
quoque quod inter mediam civitatem et portum extenditur, ubi
due relique partes urbis conveniunt, Amalfitanorum continet
vicum, peregrinarum quidem mercium copia locupletem, in
quo vestes diversi coloris ac pretii tam serice quam de gallico
contexte vellere emptoribus exponuntur.
|
1
5
10
|