Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Item correctus
a Christo noluit resilire a malicia et stultitia sua. Servus enim
verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit et respondere
contemnit, Prover. 29. Item quia tradidit et vendidit filium Dei.
De primo: Traditus sum, et non egrediebar. De secundo, Prover.
XXIII: Veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam
et intelligentiam. Item quia desperavit et se ipsum occidit. De
primo, Iere. II: Desperavi, nequaquam faciam. Prover. XXIIII:
Si desperaveris lapsus in die angustie, imminuetur fortitudo tua.
De secundo, Io. VIII: Numquid interficiet semet ipsum, quia dicit:
Quo ego vado, vos non potestis venire? Item quia fur erat et latro,
dignus fuit suspendio. De primo, Io. X: Fur non venit, nisi ut
furetur et mactet et perdat. De secundo, Eccli. XXVII: Qui laqueum
alio ponit, peribit in illo. De Iudeis Dominus conqueritur,
Ps.: Laqueum paraverunt pedibus meis. Ideo dicitur, Eccli. XXVII:
Laqueo peribunt qui obletantur casu iustorum. Dolor consumet
illos, antequam moriantur. Sicut igitur non est insultandum apostolis
nec obloquendum de eis quod Iudas, qui tot mala fecit, de
eorum numero fuit, sic non est improperandum sanctis religiosis
viris, cum aliqui ex eis apostatant. Ideo Io. dicit, prima II: Ex
nobis prodierunt, sed non erant ex nobis. Nam, si fuissent ex
nobis, permansissent utique nobiscum.
Anno Domini MCCLIIII dominus Guido, frater domini Ghiberti
de Gente, potestas Reginus fuit. Et eodem anno in civitate
Regii obiit et sepultus fuit in loco veteri fratrum Minorum, et
modo habitant ibi sorores Minores Ordinis sancte Clare. Et
nota quod papa Alexander quartus sic posset scribi in isto millesimo
sicut in precedenti, quia tribus diebus vel IIII ante Nativitatem
Christi creditur esse factus, quia de Neapoli Ferarie rumores
habiti sunt in festo sancti Thome Cantuariensis.
Quod Regini expulerunt dominum Ghibertum de Gente de dominio civitatis
sue. Et quod eodem anno obsederunt Canossam.
Anno Domini MCCLV, indictione XIII, fuit data potestaria
|
|