illud. nec per totum annum jejuniant. nisi in illis XXX diebus illius lume
predicte et nullum festum per totum annum observant. sed continuis
diebus laborant. tamen diem Veneris habent in magna devocione. quod
dicunt quod in illa die factus est Adam. et Ysaac ab Abraham voluit immolari:
et. illa die Veneris. claudunt apothecas suas et vadunt omnes ad
eorum moscetas ad orandum et stant ibi per horam unam vel duas et postea
revertuntur ad opera sua. et semper orant usque meridiem. et moscetas
suas semper edificant versus meridiem. sicut docuit eos propheta pessimus
Mahomet. Et vere possum dicere quia fuit pessimus homo. quia docuit
Saracenos omnia mala facere: dixit enim. nullum esse peccatum omne
peccatum carnale tam contra naturam. quam cetera horrenda. peccata
carnalia. et propter hoc diligunt eum maxime. quia dispensavit cum eis
omne vituperabile: tamen in veritate ego locutus fui cum plurimis Sara
cenis sapientibus de lege Mahometi. qui multum trufantur de ipsa lege.
et. si esset pulcrum audire de gestis illius baratoris Mahometi. ego multa
dicta scripsissem. sed quia trufe sunt. modica scribo. et videtur mihi
impossibile quod talis nacio Saracenorum. observancium talem legem.
multo tempore debeat regnare. cum in omnibus devient a tramite
veritatis et a bonis moribus humanis. et [vivant] in omnibus spurciciis.
Illa civitas Ebron est in una pulcherrima valle scita. arboribus et jardinis
ornata. videlicet olivis. ficulneis. vineis. datillis. limonibus et
pomis de Paradiso. et digne illa vallis debet esse amena et delectabilis.
cum Deo ibidem primum hominem sua potestate condiderit. cum et ibi
sancti patres patriarche longo tempore permanserunt. et David septem
annis ibidem regnavit. ut legitur primo Paralipomenon. ultimo capº.
antequam regnaret in Jherusalem super totum Israel.
Deinde. recedentes de Ebron. pervenimus usque Jherusalem: et. longe
ab Ebron per Vj miliaria. est in alto monte Bechacharem. et est
casale seu villa magna. et videtur. quod antiquitus fuerit magna municio
et civitas fortis: et. prope Bechacharem. in valle. est quedam villa seu
casale. que vocatur Rama. et supra illam est unus altus mons valde. de
|